DECUMANA

DECUMANA
DECUMANA
nomen portae apud Romanos, quae a tergo castrorum erat, sic dicta, quod ampla esset ac patens. Ex ea desertores ac facinorosi, in quos iure militari animadvertendum erat, educebantur, poenis coercend. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 10. c. 12. Ad eandem Extraordinarii tendebant, fuitque Praetoriae portae opposita, Salmas. ad Solin. p. 671. Apud eosdem Romanos Decumani dicti sunt Publicani, quod Decumas, sic vectigal vocabatur frumenti, quod Provinciis tributi loco inter alia impositum erat, colligerent. Idem Rosin. eod. l. c. 22. Frumentum vero Decumanum dicebatur haec decuma, quam quisque arator sine pretio dare cogebatur: quaeque vel Romae a Censoribus, vel in provincia, a Magistratu Rom. vendebatur Publicanis, ut pro ea certam pecuniae summam populo Rom. repraesentarent. Unde phrases apud ciceronem, Emere et vendere decumas, quorum illud fuit Publicanorum conducentium, hoc Aerarii locantis. Imo fuit et frumentum Decumanum emptum, quod ex alteris item decumis pretio persoluto aliquando accipiebatur. Idem ibid. vide quoque Ioh. Frideric. Gronov. de Pecut. vet. et supra in voce Decimae. Sed et Decumanus limes, in re Agrimensoria maximus dicebatur, qui cum Cardine stellam efficiebat, et viae regiae ac militaris obtinebat locum. Ab eo etiam minores, illi paralleli, nomen accipiebant, prorsi alias dicti. Et sic cum Decumanus et Cardo maximi ac primi centurias non clauderent, secundi Decumani et Cardines eas primi includebant. vide Salmas. ubi supra p. 632. et seqq. ut et supra in voce Decimanus. Ut et hoc addam, Decumani Canonici, in Eccles. Mediolan. circa A. C. primum occurrunt dicti, quos hodie Capellanos Titulares vocant, ut auctor est Ioh. Puricellus in Monum. Basilicae Ambrosianae p. 375. et 376. in Gallia Canonicos Vicarios appellari, ait Car. du Fresne. Numerus eorum XXIV. est, quosa B. Simpliciano in Ecclesia maiori ordinatos esse, legitur in libro, cui tit. Flos Florum, apud eundem, qui, Deceumanorum horum crebram in veteribus Tabellis mentionem fieri addit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Decumāna — (sc. porta, lat.), s. Lager …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Decumana — (подраз. porta) так назывались ворота в римском лагере (см. Лагерь) …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

  • Masdevallia decumana —   Masdevallia decumana …   Wikipedia Español

  • Porta decumana — Rekonstruiertes Steintor des Kastells Biriciana Modell des Römischen Lagers in Bonn …   Deutsch Wikipedia

  • Citrus decumana — Forbidden For*bid den, a. Prohibited; interdicted. [1913 Webster] I know no spells, use no forbidden arts. Milton. [1913 Webster] {Forbidden fruit}. (a) Any coveted unlawful pleasure, so called with reference to the forbidden fruit of the Garden… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Citrus decumana — Shaddock Shad dock, n. [Said to be so called from a Captain Shaddock, who first brought this fruit from the East Indies.] (Bot.) A tree ({Citrus decumana}) and its fruit, which is a large species of orange; called also {forbidden fruit}, and… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Citrus decumana — Citrus maxima Citrus maxima …   Wikipédia en Français

  • Citrus decumana — didysis citrinmedis statusas T sritis vardynas apibrėžtis Rūtinių šeimos valgomus vaisius vedantis augalas (Citrus maxima), savaime paplitęs Indonezijoje ir Malaizijoje, kitur (atogrąžose ir paatogrąžiuose) – auginamas. atitikmenys: lot.… …   Lithuanian dictionary (lietuvių žodynas)

  • Opuntia decumana — figavaisė opuncija statusas T sritis vardynas apibrėžtis Kaktusinių šeimos daržovinis, dekoratyvinis, maistinis, pašarinis, vaisinis, vaistinis augalas (Opuntia ficus indica), paplitęs Meksikoje ir Šiaurės Amerikoje. atitikmenys: lot. Cactus… …   Lithuanian dictionary (lietuvių žodynas)

  • Citrus decumana (L.) L. — Symbol CIMA5 Synonym Symbol CIDE Botanical Family Rutaceae …   Scientific plant list

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”